Liber Quartus Regum*

Caput 20: Versus 1

In diebus illis.RAB. in lib. Reg., tom. 3.Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam.Cuncta Deus secutura praesciens ante saecula, decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc praescivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suae justitiae et meritis deputavit. Nec praefixum in praescientia Dei tempus vitae prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum praedixit, ante poenitentiam illius praescivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.
(* Traductions européennes)